Blog
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte,
incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector provinciae tunc pater
Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique congregati sunt ex diversis
civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur.
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo honestus advena salutatum introieris,
primitus tamquam exoptatus suscipieris et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis
numquam antea visus summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec
bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut ita dudum
alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium
inpendio paucis sine respiratione ulla extrusis, tenerentur minimarum adseclae veri, quique
id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum ne interpellata quidem cum choris
totidemque remanerent magistris.